- TANGENDI lanuginem
- TANGENDI lanuginemper blanditias, mos memoratur Suetonio in Nerone, c. 34. Quam (amitam suam) cum ex duritia alvi cubantem visitaret: et illa tractans lanuginem eius, ut assolet iam grandis natu etc. Sed et mentum, dextram, vel genua tangebant supplices, ut suô locô vidimus. De sceptrum tangendi ritu apud Persas usitato, res e Sacris notissima: de more terram tangendi, vide infra Terra; vestes, quod timidiores faciunt, honoratiorem aliquem compellaturi, supra Lacina, infra Vestis. Tralatitia phrasis apud Poetas est, tangere Divos, vel Caelum, summam felicitatem inferens. Statius, Thebaid. l. 3. v. 155.Vos, uteri fortuna mei, quâ tangere DivosRebar ———Ausonius,Tunc ero bis Consul, tunc tangam vertice caelum.Seneca Thyeste, Actu 5. v. 885.Aequalis astris gradior, et cunctos superAltum superbô vertice attingens polum etc.Quam in rem vide plura apud Casp. Batthium, Animadv. ad Statium d. l. De tactu rerum sacrarum alihi. Apud Iudaeos vero, non tantum esui immunda erant animalia quaedam, sed et ipso contactu nonnullis, licet non adeo certo, immunda alia fuisse videntur, ut sus etc. praecipue vero contaminabant mortua. sive immunda, sive munda fuissent. Et quidem immunda animalia, ex quorum contactu immundities contrahebatur, enumerantur Levit. c. 11. v. 24. 27. quibus adduntur octo reptilium species, versibus 3. seqq. quin imo contaminabatur omnis res, quae tale cadaver tetigisset, v. 32. et 33. munda vero tacta contaminabant, si morticina essent i. e. suâ sponte, nullâ vi exstincta, vel suffocata, absque amissione sanguinis. At ipsius hominis cadavere nihil erat contagiosius, quippe quod ex sola praesentia, non tantum ex contactu omnem inficiebat, qui eodem in loco erat, Numeror. c. 19. v. 14. ur supra vidimus, ubi de Immunditie Legali, Morticino etc. Hinc nec accedere quidem ad mortui cadaver unquam Pontificil licuit, ne ceremonias contaminaret; quoniam in mortem imperium penes Vet. Testam. Sacerdotium non erat, in CHRISTO solo, cuius is typus erat, quaerendum qui sine pollutionis metu mortuos tangebat, cum solo attactu vitam illis dare posset. Idem vero et Naziraeis interdictum, qui proin, quoties mortui vel morticini attactu polluerentur, votum redintegrare et de novo Nazireatus tempus implere necesse habebant, Numeror. c. 6. v. 3. 10. qua de re vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. prior. l. 4. c. 10. §. 5. uti de arrogantia Novatianorum aliorumque, tangi ab aliis indignantium, supra Noli me etc. plura vero de verbo tangere infra Taxare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.